Amicitiam  ex animi affectionibus maximam esse puto.  Amicus est qui te comprehendit,  de quo  fiduciam habere potes, qui tecum esse mavult et semper te defendit.
Cum mihi multae amicae essent, inter eas illam cui  aperiam omnia secreta mea, sollicitudines meas, gaudia  mea eligi. Ego quoque sincera in amicitia maxime sum ut nostrum amicitiae vinculum  valde forte sit.
Affectio animi inter nos mutua et sincera et vera est.              Dominica  Parisi
Foederatae Americae Civitates, terrarum orbis maxima Civitas, habitantur non solum  ab albis hominibus sed etiam nigris, qui Afri-Americani dicuntur.
Foederatae Americae Civitates societas multarum nationum sunt et reguntur a gubernatore cui est rerum potestas. In huius societatis historia nunc primum niger civis  gubernator electus est, cui  nomen Obama est. Omnes cogitant eum, cum  primus niger gubernator sit, magna atque utilia populo Americano facturum esse.   Aliae quoque Nationes tamen eius consilia expectant ut bella pauciora in terrarum orbe fiant.                                              Aliosius  Galli
Maria Antonietta Vindobonae nata est anno MDCCLV.  Quindecim annorum adulescens Francorum regis filium sibi coniunxit  ex quo matrimonio quattuor filii nati sunt. 
Haec regina misera fuit cum Francorum seditionibus capite praeciso occisa esset anno MDCCXCIII.                                                                        Titiana  Cristini
Ad puerorum educationem schola gravis est. In schola  legendi scribendique artem discimus et alia quae utilia vitae ac operis nostris erunt. Cum ad scholam eamus, litterati fieri possumus ac praesertim amicos novos cognoscere quibuscum loquamur ac tempus agamus magna cum delectatione.
 Doctrina et disciplina ad adolescendum proficiunt et ignorantiae obsistunt.   Philippus  Minei
Fabulam narrare volo. Narcissus, filius fluminis Cephissi et nymphae Liriopis, iuvenis pulcherrimus erat. Nympha Echo amore capta est Narcissi, qui eam recusavit. Echo adducta ad desperationem, obiit. Narcissus magis magisque capiebatur a sui oris imagine ita ut seiungere numquam potuerit ab ea. Is se flexit in aquam et obiit. Ubi eius corpus iacebat, eminit magnificus flos, cui nomen eius est.
Philippus  Minei
Coffea semen est proveniens ex Aethiopia, praecipue e montium Caffeae silvis. Caffeam bibendi usus Arabibus tribuitur, qui eam appellaverant  "qawha"  quia tam nigra  quam "caaba" ,servata Mecae, est.   In Europa "potus diaboli" a Christianis putata est per duo  saecula, sed in  XVIII saeculo consuetudo coffeam bibendi in tabernis, quae quidem  "coffeae"  nominabantur, per totam Europam increbuit.
Coffea mihi multum placet atque puto peccatum fuisse si  non bibissemus potum tam suavem ac utilem etiam ad colloquia congressionesque.                                      Claudia  Ciulli
Ulixes ad malum se alligavit, cum aliter sirenes eum allexissent et in mare altum traxissent. 
Ita Homericus heros earum voces audire potuit, sed mortem fugit.        Rosarius  Galante
His temporibus multis viris mulieribusque opus est  "internet re":  hanc rem  panem suum cotidianum ii putant.   Saepe utimur  "internet re" ad studendum vel  res novas perquirendum. Quidam tamen per "internet rem"  navigant vulgaritates quaesitum.
Puto  "internet rem"  omnibus utilem esse, si cum grano salis utimur.              Davide  Caferri
Akira Toriyama Dragonball excogitavit et felicem fortunam habuit. In Italia Dragonball tres ludos scaenicos habet: Dragonball,Dragonball Z, Dragonball GT. Goku et eius fili, Goan et Goten,primi actores sunt; qui cum monstra profligare vellent, sicut Cell,Maj,Boo,Freezer, vim suam adhibere debent ut in Super Sajan se mutent.  Ita admiror  eas ut eorum ludos cotidie videam. Sum quoque victrix in harum ludis.           Maria Antonietta Perrone
Elizabeth Amalie Eugenie Wittelsbach (nata Monaci Bavariae anno MDCCCXXXVII et mortua Genavae anno MDCCCXCVIII) ducis uxor Bavariae,imperatrix Austriae,regina Hungariae,Bohemiae Liburniaeque fuit.
Quindecim annorum adulescens Francisco Iosepho imperatori Austriae nupsit ex quo quattuor filios habuit. Eius vitae felix non fuit: tanto odio principis domum curtisque regulas persequebatur ut multos per annos peregrinata est.
Attenta pulchritudini corporis sui, vires suas consumabat pro comae promissae curam ac ut iuvenis,pulchra gracilisque maneret. Sola et maesta, Genavae ab Italico legibus carente Aloisio Lucheni necata est. Eius sepulcrum Vindobonae est.             Cristina  Galante
giovedì 12 febbraio 2009
Iscriviti a:
Commenti sul post (Atom)
2 commenti:
CIAO AMICI...VISITATEMI.
Moro.
Gratias ago quia in bloggo tuo de hoc Latino bloggo locutus es,sed,quaeso, tibi aliud "linkum" inveniendum est ut alii(no solum black) invenire possint quod discipuli scripsere.Ave Magistra
Posta un commento