venerdì 23 gennaio 2009

Omnibus discipulis et non solum, salve.
Cum mense Februario "amantium dies" esset, cogitavimus petere ut omnes qui amicitiam et amorem sentiunt aliqua carmina scribant. Prosa uti vel versibus persequi potestis. Praecipuum est scribere quod quisque sentit in animo erga alium vel aliam, erga naturam, erga vitam et cetera. Speramus multos hanc invitationem accepturos esse. Ave

martedì 6 gennaio 2009

Ad quid?

Alii linguam Latinam mortuam esse alii autem eius scientiam ad italicam linguam discendam ac intellectus structuram favendam utilem putant.
Discipuli eius studium saepe timent quia aliquando italicae linguae grammaticam nesciunt vel quo consilio haec antiqua lingua studenda sit non intellegunt.
Nunc iuvenes animum maxime intendunt in novam communicationis artem quae "internet" dicitur. Quam ob rem utile extimavi aliquid novi invenire ad eorum curiositatem movendam atque consuetudinem cum lingua Latina augendam.
In hoc loco, qui "blog" dicitur, discipuli mei qui sint patefaciunt atque sperant alios res sui novas suaque studia scripturos esse.
Gratias agimus omnibus qui huius docendi experimenti partecipes esse volent.
magistra Gratia