domenica 15 febbraio 2009

A magistra pro discipulis suis

















Parvulis de II D


Bene et beate vivete

Ut bona faciatis

Omnium amore.

Numquam eritis soli,

Sed semper sereni,

Amantes virtutes quae

Non solum ad alta

Vos ducant, sed etiam

Ad felicitatem

Laetitiamque.

Etiamsi occurretis

Nonnullis difficultatibus

Tamen strenue ac vi

In eas eatis

Ne quidquam vos vincat.

O discipuli parvuli, laeti estote.

14 febbraio 2009 la prof. G. A.



















Discipulis meis de V-E


Magno cum affectu opto ut aliquis aliquando vobis dicat:

“Da mi basia mille, deinde centum

Dein mille altera, dein secunda centum,

deinde usque altera mille, deinde centum.

Dein, cum milia multa fecerimus,

conturbabimus illa, ne sciamus,

aut ne quis malus invidere possit,

cum tantum sciat esse basiorum.”

(Catullo)

14 febbraio 2009 la prof. G. A.



giovedì 12 febbraio 2009

de rebus variis

Amicitiam ex animi affectionibus maximam esse puto. Amicus est qui te comprehendit, de quo fiduciam habere potes, qui tecum esse mavult et semper te defendit.
Cum mihi multae amicae essent, inter eas illam cui aperiam omnia secreta mea, sollicitudines meas, gaudia mea eligi. Ego quoque sincera in amicitia maxime sum ut nostrum amicitiae vinculum valde forte sit.
Affectio animi inter nos mutua et sincera et vera est. Dominica Parisi


Foederatae Americae Civitates, terrarum orbis maxima Civitas, habitantur non solum ab albis hominibus sed etiam nigris, qui Afri-Americani dicuntur.
Foederatae Americae Civitates societas multarum nationum sunt et reguntur a gubernatore cui est rerum potestas. In huius societatis historia nunc primum niger civis gubernator electus est, cui nomen Obama est. Omnes cogitant eum, cum primus niger gubernator sit, magna atque utilia populo Americano facturum esse. Aliae quoque Nationes tamen eius consilia expectant ut bella pauciora in terrarum orbe fiant. Aliosius Galli


Maria Antonietta Vindobonae nata est anno MDCCLV. Quindecim annorum adulescens Francorum regis filium sibi coniunxit ex quo matrimonio quattuor filii nati sunt.
Haec regina misera fuit cum Francorum seditionibus capite praeciso occisa esset anno MDCCXCIII. Titiana Cristini


Ad puerorum educationem schola gravis est. In schola legendi scribendique artem discimus et alia quae utilia vitae ac operis nostris erunt. Cum ad scholam eamus, litterati fieri possumus ac praesertim amicos novos cognoscere quibuscum loquamur ac tempus agamus magna cum delectatione.
Doctrina et disciplina ad adolescendum proficiunt et ignorantiae obsistunt. Philippus Minei

Fabulam narrare volo. Narcissus, filius fluminis Cephissi et nymphae Liriopis, iuvenis pulcherrimus erat. Nympha Echo amore capta est Narcissi, qui eam recusavit. Echo adducta ad desperationem, obiit. Narcissus magis magisque capiebatur a sui oris imagine ita ut seiungere numquam potuerit ab ea. Is se flexit in aquam et obiit. Ubi eius corpus iacebat, eminit magnificus flos, cui nomen eius est.
Philippus Minei


Coffea semen est proveniens ex Aethiopia, praecipue e montium Caffeae silvis. Caffeam bibendi usus Arabibus tribuitur, qui eam appellaverant "qawha" quia tam nigra quam "caaba" ,servata Mecae, est. In Europa "potus diaboli" a Christianis putata est per duo saecula, sed in XVIII saeculo consuetudo coffeam bibendi in tabernis, quae quidem "coffeae" nominabantur, per totam Europam increbuit.
Coffea mihi multum placet atque puto peccatum fuisse si non bibissemus potum tam suavem ac utilem etiam ad colloquia congressionesque. Claudia Ciulli


Ulixes ad malum se alligavit, cum aliter sirenes eum allexissent et in mare altum traxissent.
Ita Homericus heros earum voces audire potuit, sed mortem fugit. Rosarius Galante


His temporibus multis viris mulieribusque opus est "internet re": hanc rem panem suum cotidianum ii putant. Saepe utimur "internet re" ad studendum vel res novas perquirendum. Quidam tamen per "internet rem" navigant vulgaritates quaesitum.
Puto "internet rem" omnibus utilem esse, si cum grano salis utimur. Davide Caferri


Akira Toriyama Dragonball excogitavit et felicem fortunam habuit. In Italia Dragonball tres ludos scaenicos habet: Dragonball,Dragonball Z, Dragonball GT. Goku et eius fili, Goan et Goten,primi actores sunt; qui cum monstra profligare vellent, sicut Cell,Maj,Boo,Freezer, vim suam adhibere debent ut in Super Sajan se mutent. Ita admiror eas ut eorum ludos cotidie videam. Sum quoque victrix in harum ludis. Maria Antonietta Perrone


Elizabeth Amalie Eugenie Wittelsbach (nata Monaci Bavariae anno MDCCCXXXVII et mortua Genavae anno MDCCCXCVIII) ducis uxor Bavariae,imperatrix Austriae,regina Hungariae,Bohemiae Liburniaeque fuit.
Quindecim annorum adulescens Francisco Iosepho imperatori Austriae nupsit ex quo quattuor filios habuit. Eius vitae felix non fuit: tanto odio principis domum curtisque regulas persequebatur ut multos per annos peregrinata est.
Attenta pulchritudini corporis sui, vires suas consumabat pro comae promissae curam ac ut iuvenis,pulchra gracilisque maneret. Sola et maesta, Genavae ab Italico legibus carente Aloisio Lucheni necata est. Eius sepulcrum Vindobonae est. Cristina Galante

lunedì 9 febbraio 2009

De corporis exercitationibus

"Calcio" , id est pilam pedibus pellere, multos per annos exercetur et etiam multa per saecula, quamquam differens est ab antiquo eodem ludo.
Regulis statutis gregatim luditur cum quaeque grex ab undecim lusoribus componatur.
In hoc ludo ad vincendum pila in adversariorum portam iacenda est. Diegus Moro


Salutem vobis. Mihi praenomen Marcus est et de "basket" vobis locuturus sum.
Iucundissimus ludus est et consistit in sphaeram iacendo in corbem sine parte extrema, in alto positam. Id luditur inter greges ex minimum quinque lusoribus. Certatio per quadraginta minuta ducitur.
Magni propugnatores in hoc ludo imperarunt, inter quos Michael Jordan.
Marcus Visciglio


Pilam pedibus in portam pellere est quidam ludus in quo duae turmae ex undecim lusoribus certant.
Sphaerae lusionem maxime adulescentes agunt. Ludus pulcherrimus est et omnis adulescens circulum dilectum habet. Lusores pilam solum pedibus tangere possunt, excepto "ianitore" (vulgo goalkeeper,goalie,golerro,gardien,portiere), cuius officium ab adversariis portam defendere est. Nuntius Lomastro


Manum, cui nomen est "Juventus", fanatice amo.
Hanc manum omnium validissimam esse puto.
Cum magnus eius fautor sim, eam "certamen Europae" victuram esse spero ut Juventus manus maxima in Europa sit. Danilus Calderone


Ludus sphaerae corporis exercitatio notissima est.
In omni manu undecim ludentes septemque subsidiarii sunt, qui ad ineundum in stadium parantur. Duo manus in lusionibus concurrunt et arbiter, qui legum respectum ludentibus imperat , eas moderatur.
Si temporis condiciones ludum difficilem faciunt, arbitri lusionem intermittere possunt.
Michael Trigiante


Sphaera ludere pulcherrimum est.
Duo manus pila ludunt ut numeris manum alteram praestent. Quisque manus ex undecim lusoribus constat et certatio per nonaginta minuta ducitur. Cum vincere velit, alia manus validior esse debet quam alia . Joseph Pietricola

lunedì 2 febbraio 2009

Rock et pop amamus

Soni primi ab homine producti,musico quoque instrumento, antiquitus originem capiunt et putantur nati esse a modo et numero: homines manus pedesque percutiebant ut imitarentur cordis imitationem vel pedum cursum.
Mox musica tam magni momenti facta est ut Aegyptii putarent deum Thotum hominibus donavisse. Hodie lingua universa est, qua quisque affectus exprimere potest.
Scribite,quaeso,de vestris musicis studiis. Ave Rosa Difonzo


Mea quidem opinione musica res magna esse. Musica, quae dicitur pop et rock, mihi grata est. Praesertim cantor Ligabue optimus est cum eius cantica pulcherrima et maximi momenti sint. Ligabue in civitate "Correggio" natus est anno MCMLX post Christum natum. Is notus est cum multa cantica scripserit, quae in multis civitatibus cecinit atque canet, quia a permultis adulescentibus amatur. Puto eius canticum "Ho messo via" pulcherrimum esse. Ave
Maria Rossana Iacobellis


Cum studere non debeo, audire musicam amo. Opinio mea est musicam omnes adiuvare quia animum curis laxatum facit. Audire magno silentio amo, cum ex schola redeam defatigata. Saepe verba cantuum cano ut cum comitibus me delectem.
Nonne pulchrum est de musica loqui et eam audire? Ave Francesca Lamanna


Ego et amici mei, cum musicae delectationem alii aliis communicare voluerimus, musicum circulum fecimus. Quattuor musici ibi sumus: ego cymbalum concino, alius citharam, alius citharam gravem, alius tympano pulsat. Saturni die convenimus ad nos exercitandum.
Ave Michele Mele


ROCK: musica indomita.
Rock nascitur post annum MCML per cantores Chuck Berry et Elvis Presley. In septimo atque octavo decennio saeculi vicesimi fuere tam multos auctores magnae musicae: Beatles,Rolling Stones, Beach boys, Led Zeppelin, AC/DC, Doors, Jimmy Hendrix et alii quoque.
Hanc musicam cognosco quintum iam annum et eam diligo ita ut cum amicis eam studeamus ac concinamus. Ave Francesco Matarrese


Musica vim interpretandi postulationes diversas in populorum historia habuit et societatis atque humanitatis semper definivit. Quae nunc praecipua in iuvenum formatione et educatione est. Cum musicam "rock" semper amaverim, nunc tamen musicam "pop" et omnis generis audio.
Ut musicam audiam, saepe mecum ipsa esse cupio in meo conclave. Musicam ac solitudinem amo. Ave Filomena Bongermino