Parvulis de II D
Bene et beate vivete
Ut bona faciatis
Omnium amore.
Numquam eritis soli,
Sed semper sereni,
Amantes virtutes quae
Non solum ad alta
Vos ducant, sed etiam
Ad felicitatem
Laetitiamque.
Etiamsi occurretis
Nonnullis difficultatibus
Tamen strenue ac vi
In eas eatis
Ne quidquam vos vincat.
O discipuli parvuli, laeti estote.
14 febbraio 2009 la prof. G. A.
Discipulis meis de V-E
Magno cum affectu opto ut aliquis aliquando vobis dicat:
“Da mi basia mille, deinde centum
Dein mille altera, dein secunda centum,
deinde usque altera mille, deinde centum.
Dein, cum milia multa fecerimus,
conturbabimus illa, ne sciamus,
aut ne quis malus invidere possit,
cum tantum sciat esse basiorum.”
(Catullo)
14 febbraio 2009 la prof. G. A.
2 commenti:
dulce et decorum est latinam linguam colere.tamen scimus temporis filiam linguam esse.quia cito fugit nostra aetas et omnia
ruunt ,pueri et discipuli latine loqui putant morae consilium et paulo hoc delectant. aliunde aliquem cui nostra studia tradamus invenire oportet.optima vota facio.vale
Die sancti Valentini
unusquisque se puerum sentit:
tam magni gaudii est
ut animal nemo se sentiat.
Animi affectus erumpunt
nec aliter fieri potest:
laetitia,amor et amicitia
animi dulcis voluptas.
Laetitia in animo bono
movetur quisque homo.
Utinam amor inter coniuges sit
quia aliter matrimonium non est.
Amicitia inter omnes in orbe terrarum,
Valentine,dispensa
ac nobis da nihil curarum.
Rosario Galante
Posta un commento