giovedì 12 febbraio 2009

de rebus variis

Amicitiam ex animi affectionibus maximam esse puto. Amicus est qui te comprehendit, de quo fiduciam habere potes, qui tecum esse mavult et semper te defendit.
Cum mihi multae amicae essent, inter eas illam cui aperiam omnia secreta mea, sollicitudines meas, gaudia mea eligi. Ego quoque sincera in amicitia maxime sum ut nostrum amicitiae vinculum valde forte sit.
Affectio animi inter nos mutua et sincera et vera est. Dominica Parisi


Foederatae Americae Civitates, terrarum orbis maxima Civitas, habitantur non solum ab albis hominibus sed etiam nigris, qui Afri-Americani dicuntur.
Foederatae Americae Civitates societas multarum nationum sunt et reguntur a gubernatore cui est rerum potestas. In huius societatis historia nunc primum niger civis gubernator electus est, cui nomen Obama est. Omnes cogitant eum, cum primus niger gubernator sit, magna atque utilia populo Americano facturum esse. Aliae quoque Nationes tamen eius consilia expectant ut bella pauciora in terrarum orbe fiant. Aliosius Galli


Maria Antonietta Vindobonae nata est anno MDCCLV. Quindecim annorum adulescens Francorum regis filium sibi coniunxit ex quo matrimonio quattuor filii nati sunt.
Haec regina misera fuit cum Francorum seditionibus capite praeciso occisa esset anno MDCCXCIII. Titiana Cristini


Ad puerorum educationem schola gravis est. In schola legendi scribendique artem discimus et alia quae utilia vitae ac operis nostris erunt. Cum ad scholam eamus, litterati fieri possumus ac praesertim amicos novos cognoscere quibuscum loquamur ac tempus agamus magna cum delectatione.
Doctrina et disciplina ad adolescendum proficiunt et ignorantiae obsistunt. Philippus Minei

Fabulam narrare volo. Narcissus, filius fluminis Cephissi et nymphae Liriopis, iuvenis pulcherrimus erat. Nympha Echo amore capta est Narcissi, qui eam recusavit. Echo adducta ad desperationem, obiit. Narcissus magis magisque capiebatur a sui oris imagine ita ut seiungere numquam potuerit ab ea. Is se flexit in aquam et obiit. Ubi eius corpus iacebat, eminit magnificus flos, cui nomen eius est.
Philippus Minei


Coffea semen est proveniens ex Aethiopia, praecipue e montium Caffeae silvis. Caffeam bibendi usus Arabibus tribuitur, qui eam appellaverant "qawha" quia tam nigra quam "caaba" ,servata Mecae, est. In Europa "potus diaboli" a Christianis putata est per duo saecula, sed in XVIII saeculo consuetudo coffeam bibendi in tabernis, quae quidem "coffeae" nominabantur, per totam Europam increbuit.
Coffea mihi multum placet atque puto peccatum fuisse si non bibissemus potum tam suavem ac utilem etiam ad colloquia congressionesque. Claudia Ciulli


Ulixes ad malum se alligavit, cum aliter sirenes eum allexissent et in mare altum traxissent.
Ita Homericus heros earum voces audire potuit, sed mortem fugit. Rosarius Galante


His temporibus multis viris mulieribusque opus est "internet re": hanc rem panem suum cotidianum ii putant. Saepe utimur "internet re" ad studendum vel res novas perquirendum. Quidam tamen per "internet rem" navigant vulgaritates quaesitum.
Puto "internet rem" omnibus utilem esse, si cum grano salis utimur. Davide Caferri


Akira Toriyama Dragonball excogitavit et felicem fortunam habuit. In Italia Dragonball tres ludos scaenicos habet: Dragonball,Dragonball Z, Dragonball GT. Goku et eius fili, Goan et Goten,primi actores sunt; qui cum monstra profligare vellent, sicut Cell,Maj,Boo,Freezer, vim suam adhibere debent ut in Super Sajan se mutent. Ita admiror eas ut eorum ludos cotidie videam. Sum quoque victrix in harum ludis. Maria Antonietta Perrone


Elizabeth Amalie Eugenie Wittelsbach (nata Monaci Bavariae anno MDCCCXXXVII et mortua Genavae anno MDCCCXCVIII) ducis uxor Bavariae,imperatrix Austriae,regina Hungariae,Bohemiae Liburniaeque fuit.
Quindecim annorum adulescens Francisco Iosepho imperatori Austriae nupsit ex quo quattuor filios habuit. Eius vitae felix non fuit: tanto odio principis domum curtisque regulas persequebatur ut multos per annos peregrinata est.
Attenta pulchritudini corporis sui, vires suas consumabat pro comae promissae curam ac ut iuvenis,pulchra gracilisque maneret. Sola et maesta, Genavae ab Italico legibus carente Aloisio Lucheni necata est. Eius sepulcrum Vindobonae est. Cristina Galante

2 commenti:

BLACK ha detto...

CIAO AMICI...VISITATEMI.

Magistra Gratia cum discipulis ha detto...

Moro.
Gratias ago quia in bloggo tuo de hoc Latino bloggo locutus es,sed,quaeso, tibi aliud "linkum" inveniendum est ut alii(no solum black) invenire possint quod discipuli scripsere.Ave Magistra