domenica 15 febbraio 2009

A magistra pro discipulis suis

















Parvulis de II D


Bene et beate vivete

Ut bona faciatis

Omnium amore.

Numquam eritis soli,

Sed semper sereni,

Amantes virtutes quae

Non solum ad alta

Vos ducant, sed etiam

Ad felicitatem

Laetitiamque.

Etiamsi occurretis

Nonnullis difficultatibus

Tamen strenue ac vi

In eas eatis

Ne quidquam vos vincat.

O discipuli parvuli, laeti estote.

14 febbraio 2009 la prof. G. A.



















Discipulis meis de V-E


Magno cum affectu opto ut aliquis aliquando vobis dicat:

“Da mi basia mille, deinde centum

Dein mille altera, dein secunda centum,

deinde usque altera mille, deinde centum.

Dein, cum milia multa fecerimus,

conturbabimus illa, ne sciamus,

aut ne quis malus invidere possit,

cum tantum sciat esse basiorum.”

(Catullo)

14 febbraio 2009 la prof. G. A.



2 commenti:

  1. dulce et decorum est latinam linguam colere.tamen scimus temporis filiam linguam esse.quia cito fugit nostra aetas et omnia
    ruunt ,pueri et discipuli latine loqui putant morae consilium et paulo hoc delectant. aliunde aliquem cui nostra studia tradamus invenire oportet.optima vota facio.vale

    RispondiElimina
  2. Die sancti Valentini
    unusquisque se puerum sentit:
    tam magni gaudii est
    ut animal nemo se sentiat.
    Animi affectus erumpunt
    nec aliter fieri potest:
    laetitia,amor et amicitia
    animi dulcis voluptas.
    Laetitia in animo bono
    movetur quisque homo.
    Utinam amor inter coniuges sit
    quia aliter matrimonium non est.
    Amicitia inter omnes in orbe terrarum,
    Valentine,dispensa
    ac nobis da nihil curarum.
    Rosario Galante

    RispondiElimina